라틴어 문장 검색

Sed si placet, dum aurora diei orta fuerit, differamus, qua nobis providere usquequaque possimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:5)
Hoc a delatoribus rex comperto insecutus est eos prima diei aurora exsurgente, donec per regionem et muros Damascenorum fugiendo elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 52:1)
Cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant armis stellantibus coruscabant, ac ferreus equitatus campos opplevit et colles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 2:1)
Iamque apparatu cunctorum alacritate perfecto, exsiliente lucifero, operum variae species cum turribus ferratis admovebantur, quorum in verticibus celsis aptatae ballistae propugnatores agitantes humilius disiectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 2:1)
Eodem tempore per Eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et a primo aurorae exortu ad usque meridiem, intermicabant iugiter stellae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 1:1)
Et quia nihil praeter pugnam exspectabatur, curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente, concrepante sonitu bucinarum, partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam consultius, elatis clamoribus ferebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 5:1)
Et vallo opportune metato, suisque pro temporis copia cibo recreatis et somno, primo aurorae exortu, in aperta planitie composuit aciem, dilatatam arte sollerti, ut spatiis amplioribus occupatis, aequiperare Romani hostium multitudinem apparerent, inferiores numero (licet viribus pares).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 5:1)
Adventu itaque plurium copiarum animati indices, castrisque ad tempus brevissimum fixis, quia nec sarcinale iumentum quisquam nec tabernaculum habuit, praeter principem, cui tapete et sisyra suffecerant pro tentorio, parumper ob tenebras morati nocturnas, exsiliente Lucifero, urgente procinctu pergebant ulterius, itinerum gnaris ducentibus, frequenti equitatu cum Theodosio rectore praeire disposito, ne quid lateret . . . tempore iaceat, extento strepitu suorum est impeditus quibus assidue mandans, ut rapinis et incendiis abstinerent, impetrare non potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 5:1)
Exoriente vero aurora diei, quem quintum Iduum Augustarum numerus ostendit annalis, signa praepropere commoventur, impedimentis et sarcinis prope Hadrianopoleos muros cum legionum tutela congrua collocatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 10:1)
Anteque auroram surgentes cum omni multitudine ad ipsam accurrerunt turrim eamque vallantes, ne adiutorium e civitate illis superveniret, obpugnare coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:5)
COMMODUM punieantibus phaleris Aurora roseum quatiens lacertum caelum inequitabat et me securae quieti revulsum nox diei reddidit.
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:1)
"Sed Aurora commodum inequitante vocatae Psychae Venus infit talia:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:87)
ortus erat Lucifer, stella matutina,
(ARCHIPOETA, V9)
item, quod rubentem auroram pudoricolorem appellavit et Memnonem nocticolorem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 7:1)
fructifera (inquam) experimenta, non lucifera, quaesivit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:72)

SEARCH

MENU NAVIGATION