라틴어 문장 검색

Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
“너희는 단식할 때에 위선자들처럼 침통한 표정을 짓지 마라. 그들은 단식한다는 것을 사람들에게 드러내 보이려고 얼굴을 찌푸린다. 내가 진실로 너희에게 말한다. 그들은 자기들이 받을 상을 이미 받았다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 6장16)
Senatus et universi cives ad Baldewini et promissionem thesaurorum minime auscultant, non vivum, non sanum pro ulla rerum commutatione aut datione illum [0451C] evadere unanimiter exclamantes, injurias et calumnias sibi objicientes, quas sub eo et a Turcis ejus instinctu saepe sustinuerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 46:3)
Scio quod horrescunt aures mala et tormenta inauditae famis auscultantes, quibus populus Dei inclusus opprimebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:5)
Et ecce universi principes in circuitu Petri conglobantur cum caeteris Christianis militibus, quid Corbahan responderit, auscultare desiderantes et scire utrum bellum attulerit, aut aliquod foedus pacis constituendae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 92:2)
Frater Mauritius ad invicem contendentes solummodo auscultabat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:15)
Has itaque Donimani principis urbis Nixandriae, querimonias Boemundus paulatim callida aure auscultans, dum adhuc teneretur in vinculis, coepit [0643A] clanculum a custodibus et procuratoribus requirere quidnam esset quod Donimanus tam magnificus princeps triste ferret ac tota domus ejus plus solito turbata nunc esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:1)
Cum enim ieiunat vel elemosinamfacit et ab eo quaeritur si fecerit, respondet:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 11:14)
Et ascendens tectum ad fenestram per quam fumus exibat pervenit, et si aliquis intus vigilaret auscultavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 159:2)
Audi nunc quid de jejunantibus dicat:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:28)
Coepit autem ieiunare anno incarnationis dominicae DCCCXXIII.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 309:2)
ausculta igitur quae dicam.
(아풀레이우스, 변명 36:5)
"improbo ac nefario homini per alienas litteras falsum facere temptanti nec auscultarent, sibi potius audirent;"
(아풀레이우스, 변명 81:4)
uenerat ad nos, priusquam istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus auscultarit.
(아풀레이우스, 변명 92:3)
Ac dum ausculto quid sermonis agitarent, alter exerto cachinno
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:4)
"Ergo mihi ausculta, nec te rursus praecipitio vel ullo mortis accersitae genere perimas."
(아풀레이우스, 변신, 5권200)

SEARCH

MENU NAVIGATION