라틴어 문장 검색

Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent, propius legebant Cretam.
마침 남풍이 부드럽게 불자 그들은 이미 뜻을 이룬 것이나 다름없다고 생각하여, 닻을 올리고 크레타 해안에 바싹 붙어서 항해하였다. (불가타 성경, 사도행전, 27장13)
inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem, superveniente austro, secunda die venimus Puteolos,
그곳에서 다시 닻을 올려 레기움에 닿았다. 하루 뒤에 남풍이 불어 우리는 이틀 만에 푸테올리에 이르러 (불가타 성경, 사도행전, 28장13)
Ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres;
동쪽에 성문이 셋, 북쪽에 성문이 셋, 남쪽에 성문이 셋, 서쪽에 성문이 셋 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 21장13)
Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones.
그들 중 갈루스 인들이 가졌다고 이야기되는 한 지역은 론 강에서부터 시작하고, 가론 강, 대서양, 벨가이 인들의 경계로 둘러쌓인다. 이것은 또한 세콰니 족과 헬베티아 족으로부터 라인 강으로 도달하고, 북쪽으로도 뻗어 있다. (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 1장5)
Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.
아퀴탄 지방은 가론 강에서부터 피레네 산과 스페인에 속한 바다 부분까지 이어지며 서쪽과 북쪽을 바라본다. (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 1장7)
Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia.
그는 힘과 용기를 내어 큰 군대를 거느리고 남쪽 임금을 치려고 할 터인데, 남쪽 임금은 그보다 훨씬 더 크고 강한 군대를 거느리고 전쟁을 벌이면서도 당해 내지 못할 것이다. 사람들이 남쪽 임금을 칠 계략을 꾸밀 것이기 때문이다. (불가타 성경, 다니엘서, 11장25)
II. At praedicta orientalis pars cum aliis tum eo nobilis habetur, quod aquis pene undique alluitur, quoniam a subsolano et euro cingitur oceano, ab aquilone vero immensarum paludum uligine, quae exorientes propter aequalitatem terrae a meditullio ferme totius Britanniae per centum et eo amplius milia cum maximis fluminibus descendunt in mare.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:1)
Tu mixta rerum semina conscius, Molemque cernis dissociabilem, Terramque concretam, et latentem Oceanum gremio capaci:
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:3)
Cur Phebus sitiens estuque caloris hanelus, Haurit ab Oceano potus, sua pocula uertit In nubes, crasso suspendit in aere nimbi Vasa, cyphos ymbris uarii pluuieque lagenas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:17)
Cur Auster pluuias, pluuie pincerna, propinat Terris et plene largitur pocula mundo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:20)
Virtutis species exsultat omnis, Laxantur vitio frena furoris, Languet justitiae Lucifer, hujus Vix umbrae remanet umbra superstes Exstinctumque sui sidus honoris Deflet, lucis egens, noctis abundans Dum fulgur scelerum fulminat orbem, Nox fraudis fidei nubilat austrum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:2)
Nunc pestes, ignes recolit, nunc concipit iras Oceani, soloque metu jam naufragus exstat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:11)
Exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et defluant unguenta mea.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:12)
Hanc ergo paludem spumosis strependo verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 4:1)
Aborigines primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtas nomine regis amabilis et matris eius vocabulo Galatas dictos - ita enim Gallos sermo Graecus appellat - alii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos inhabitasse confines.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION