라틴어 문장 검색

depositis omnibus sarcinis lectissimos auxiliarium, quibus nota vada et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos regunt, ita repente inmisit, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui navis, qui mare expectabant, nihil arduum aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 5:3)
miscentur auxiliaribus galeis scutisque, nullo tribunorum centurionumve adhortante, sibi quisque dux et instigator;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장12)
ad duodecimum a Cremona (locus Castorum vocatur) ferocissimos auxiliarium imminentibus viae lucis occultos componit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장4)
dextra fronte prima legio incessit cum duabus auxiliaribus cohortibus et quingentis equitibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장9)
igitur duobus militibus, altero legionis quintae, altero e Galli auxiliaribus, per lasciviam ad certamen luctandi accensis, postquam legionarius prociderat, insultante Gallo et iis qui ad spectandum convenerant in studia diductis, erupere legionarii in perniciem auxiliorum ac duae cohortes interfectae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장7)
postero die legionibus ad muniendum retentis, auxiliares cohortes in Cremonensem agrum missae ut specie parandarum copiarum civili praeda miles imbueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장7)
et Vipstanus Messala tribunus cum Moesicis auxiliaribus adsequitur, quos multi e legionariis quamquam raptim ductos aequabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장5)
et dux Antonius cum delectis auxiliaribus eodem incubuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장2)
illi raptim vecti obscuro adhuc coeptae lucis domum proconsulis inrumpunt destrictis gladiis, et magna pars Pisonis ignari, quod Poenos auxiliaris Maurosque in eam caedem delegerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장2)
Priusquam Princetoniam venerat, nuncium accepit, " Cornwallis, copiis auxiliaribus multis munitum, Brunsvico diversis itineribus proficisci, et in aciem postremam impetum facere velle.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.42)
attamen, dum sese Britanni Novo Eboraco continebant, multis copiis auxiliaribus firmatus Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.31)
Nec superos orat, nec cantu supplice numen Auxiliare vocat, nec fibras illa litantes Novit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:8)
si petat a victis, tot sumat nomina Caesar, quot numero gentes maximus orbis habet, ex uno quidam celebres aut torquis adempti aut corvi titulos auxiliaris habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권335)
Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:1)
Hic color aprica pendentibus arbore pomis aut ebori tincto est, aut sub candore rubenti, cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION