라틴어 문장 검색

Eum autem, cum modo regressus sum, periculosissime scandalizatum comperi de absentia mea;
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 2:3)
Quis scandalizatur et ego non uror?
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 2:6)
Nihil ergo de tua veste, nihil de auro vel argento vel quacumque pecunia, rebus ullis terrenis tuis, sine arbitrio eius facere debuisti, ne scandalizares hominem qui deo tecum maiora voverat et ab eo quod de tua carne licita potestate posset exigere, se continenter abstinuerat.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 4:4)
Nonne si ampliorem misericordiam cogitans ideo pauperibus res tuas erogare differres, ne scandalizatus maritus tuus deo periret, uberiores tibi deus elemosynas inputaret?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:4)
Neque hoc ita dicimus, ut, si quisquam scandalizatus fuerit de bonis operibus nostris, ab eis desistendum putemus;
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 7:1)
Neque tantum sunt colligendae instantiae propensionis aut aversionis corporum erga misturam, sed etiam collocationis partium, et distributionis, et digestionis, postquam commista sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:22)
a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati
(불가타 성경, 집회서, 41장25)
Nonne scandalizatur frater, si te viderit in idolio recumbentem?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:36)
At scandalizat quempiam vestis fuscior:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:2)
scandalizet Iohannes, quo inter natos mulierum maior nullus fuit, qui angelus dictus ipsum quoque dominum baptizavit, qui camelorum vestitus tegumine zona pellicia cingebatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:3)
Illae Christianos oculos potius scandalizent, quae purpurisso et quibusdam fucis ora oculosque depingunt, quarum facies gypseae et nimio candore deformes idola mentiuntur, quibus si forte inprovidens lacrimarum stilla eruperit, sulco defluit, quas nec numerus annorum potest docere, quod vetulae sunt, quae capillis alienis verticem instruunt et praeteritam iuventutem in rugis anilibus poliunt, quae denique ante nepotum gregem trementes virgunculae conponuntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:6)
Oro te, quid tale umquam, quale apostoli, fecimus, ut merito scandalizentur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:1)
Si scandalizat te oculus, pes, manus tua, proice ea.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:14)
sed illa quoque vocatur aversio, quae a proposita quaestione abducit audientem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 85:7)
Matura talem virum a tergo sequitur aversio, odia, venena, gladii;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 143:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION