라틴어 문장 검색

honore non cedit Heleno, qui patri eius vel avo donaverat multa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4848)
Assaracus autem avus Anchisae, pater Capyis fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 352)
equidem non modo eos novi qui sunt, sed eorum patres etiam et avos, nec sepulcra legens vereor, quod aiunt, ne memoriam perdam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 28:5)
ait enim et de animo fieri controuersiam auo et dicere patrem:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 8:10)
Natus quidem erat patre splendidissimo, auo diui Iulii hospite, sed ciuili bello adtenuatas domus nobilis uires excitauit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut si quid illi defuit scias locum fuisse.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 16:5)
Quod si initio meo, quidquid iam possum, debeo, cogita non esse initium mei patrem, ne avum quidem ;
(세네카, 행복론, Liber III 131:4)
O Lacedaemonii et aduersus barbaros non reueremini opera uestra, non auos, non patres quorum uobis exemplo ab infantia surgit ingenium?
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:9)
quandoquidem nos in fratre meo Himerio avum nomine, patrem facie, utrumque prudentia iam tenemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 5:5)
Patri eius Germanico datum, avo pro- avoque et ante hos aliis non minus claris viris, etiam si privati paresque aliis vitam exegerunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 148:6)
item quae ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi vivo patre in avi potestate sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 5:1)
Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui - nam superstite patre Amicus decesserat - per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua.
(아풀레이우스, 변명 66:2)
Omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis manus movemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 15:1)
pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti avi memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장7)
Assaracus enim pater est Capyos, avus Anchisae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6402)
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est, per numquam surdos in tua vota deos, perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem virtutis imagine natum, moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes, qui veniunt magno per tua iussa gradu, parte leva minima nostras et contrahe poenas, daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 816)

SEARCH

MENU NAVIGATION