라틴어 문장 검색

At praeceptum sive axioma de transformatione corporum duplicis est generis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:1)
Itaque hujusmodi axioma rem deducit ex formis naturarum simplicium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:11)
At secundum genus axiomatis (quod a latentis processus inventione pendet) non per naturas simplices procedit, sed per concreta corpora, quemadmodum in natura inveniuntur, cursu ordinario.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:1)
sed altiores et radicales operationes super naturam pendent utique ab axiomatibus primariis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:2)
Quinetiam ubi non datur homini facultas operandi, sed tantum sciendi, ut in coelestibus (neque enim ceditur homini operari in coelestia, aut ea immutare aut transformare), tamen inquisitio facti ipsius sive veritatis rei, non minus quam cognitio causarum et consensuum, ad primaria illa et catholica axiomata de naturis simplicibus (veluti de natura rotationis spontaneae, attractionis sive virtutis magneticae, et aliorum complurium quae magis communia sunt quam ipsa coelestia) refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:3)
Sed et in his quoque, atque adeo in omni latentis schematismi inventione, lux vera et clara ab axiomatibus primariis immittitur, quae certe caliginem omnem et subtilitatem discutit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 26:13)
Ex duobus generibus axiomatum, quae superius posita sunt, oritur vera divisio philosophiae et scientiarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:1)
primam, de educendis aut excitandis axiomatibus ab experientia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:4)
secundam, de deducendis aut derivandis experimentis novis ab axiomatibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:5)
Id quoque licet fiat, tamen intellectus sibi permissus, et sponte movens, incompetens est et inhabilis ad opificium axiomatum, nisi regatur et muniatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 35:1)
Hoc si mens jam ab initio facere tentet affirmative (quod sibi permissa semper facere solet), occurrent phantasmata et opinabilia et notionalia male terminata et axiomata quotidie emendanda;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:5)
postremo autem, de Scala Ascensoria et Descensoria Axiomatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 254:9)
Neque constituunt aliquod axioma statim ab initio, sed indicant et observant tantum quendam consensum corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:5)
atque proinde veluti manu ducunt interdum ad axiomata sublimia et nobilia, praesertim illa quae ad mundi configurationem pertinent, potius quam ad naturas et formas simplices.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:7)
Ex qua conformitate, praeter ipsam observationem similitudinis, quae ad multa utilis est, proclive est insuper colligere et formare illud axioma;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION