라틴어 문장 검색

Possum iam perscribere tibi quantum in publica provinciae Baeticae causa laboris exhauserim.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 1:1)
Erat autem Priscus ex Baetica, ex Africa Classicus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 3:1)
Inde dictum Baeticorum, ut plerumque dolor etiam venustos facit, non illepidum ferebatur:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 3:2)
Nihilo minus Baetica etiam in defuncti accusatione perstabat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 5:1)
Addiderunt Baetici, quod simul socios ministrosque Classici detulerunt, nominatimque in eos inquisitionem postulaverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 5:3)
iam sestertium quadragiens redegi parte vendita Baeticorum.'
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 12:4)
Heredes scribae sibi, praefecti aerari populo vindicabant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 3:3)
Adfui Baeticis contra Baebium Massam:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 8:1)
Hic nunc pro consule provinciam Baeticam per Ticinum est petiturus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 3:1)
Dederat me senatus cum Herennio Senecione advocatum provinciae Baeticae contra Baebium Massam, damnatoque Massa censuerat, ut bona eius publice custodirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:1)
illic radices, illic fundamenta sunt, illic opes velut sanctiore quodam aerario conditae, unde ad subitos quoque casus, cum res exiget, proferantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 165:1)
Sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerari;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장21)
Non peculatus aerari factus est neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo habentur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장47)
- et beata tellus, quae pronos Hyperionis meatus summis Oceani vides in undis stridoremque rotae cadentis audis, quae Tritonidi fertiles Athenas unctis, Baetica, provocas trapetis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam8)
tarda enim nomina et impeditiora inertia debitorum quam facultatibus aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissolvit, ut populo prius caveretur, aut aestimatio aequis rerum pretiis liberavit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta vis ingens aeris alieni sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 216:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION