라틴어 문장 검색

Hic nunc pro consule provinciam Baeticam per Ticinum est petiturus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 3:1)
Dederat me senatus cum Herennio Senecione advocatum provinciae Baeticae contra Baebium Massam, damnatoque Massa censuerat, ut bona eius publice custodirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:1)
"Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi, Pauli atque Petri nobilis cruore, unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno, vidit superba morte laureatum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.4)
atque laureati postes pro illo lauru coronati, ex eadem fictione sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 251:3)
ibit violentior per omnia, sicut solita est semper, eas quoque domos ausa iniuriae causa intrare, in quas per templa aditur, et atram laureatis foribus induet vestem.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 98:5)
Non tu hic nunc legeris tuumque fulmen, o dignissime Quintianus alter, spernens qui Ligurum solum et penates mutato lare Gallias amasti, inter classica, signa, pila, turmas laudans Aetium vacansque libro, in castris hederate laureatis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem48)
- et beata tellus, quae pronos Hyperionis meatus summis Oceani vides in undis stridoremque rotae cadentis audis, quae Tritonidi fertiles Athenas unctis, Baetica, provocas trapetis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam8)
tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita civitate litterae a Postumio laureatae sequuntur, victoriam populi Romani esse, Aequorum exercitum deletum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 333:2)
Poenus cum castra tum forte in Baetica ad sociorum animos continendos in fide haberet, signis repente sublatis fugae magis quam itineris modo penitus ad Oceanum et Gades ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 26:1)
ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas literas reddidisse dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 7:2)
quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 8:1)
militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:3)
et legiones ex Illyrico laureatae urbem inibunt et navales socii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 472:1)
Rhodii autem, cum prospexissent suas naves laureatas venire, opinantes cives victores reverti hostes receperunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장67)

SEARCH

MENU NAVIGATION