라틴어 문장 검색

legimus etiam talentum esse paululum quiddam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1123)
sub remis fusi per d. s. n. id est requierant paululum, sic remos tenentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8371)
pavlisper hoc est paululum, dum tu quiescis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8453)
intellegimus enim Latinum in principio discordiae et tumultus paululum se abstinuisse, postea tamen nec suorum copias nec propria denegasse consilia;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3652)
unde et 'strinxerat' dixit, id est paululum vulneraverat, ut tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5733)
S. V. B. E. V., sicut soleo, paululo tamen etiam deterius quam soleo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 14 1:1)
qua strage non nulli permoti magistratus partim metu mortis, partim desperatione rei publicae paululum a mea causa recesserunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 3장 3:2)
immuta paululum, ut sit multi superarunt mercatores venaliciique, perierit tota res;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 1:4)
statimne nos vela facere an quasi e portu egredientis paululum remigare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 9:3)
quaerebam igitur, utrum panderem vela orationis statim an eam ante paululum dialecticorum remis propellerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 9:7)
Itaque ut me vidit, paululum erubuit, hesternae scilicet iniuriae memor;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:13)
Dum illa carnis etiam paululum delibat . . . et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:1)
"unum sed orans flagito, indutiarum paululum, quo fungar efficacius promissionis munere, dum tota digestim mihi Christi supellex scribitur;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.42)
si nunc de tuo iure concessisses paululum, atque Adolescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime, Ne non tibi istuc foeneraret?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 226)
hem, Paululum obsoni:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 283)

SEARCH

MENU NAVIGATION