라틴어 문장 검색

Tristibus interea somnum turbata figuris torva sagittiferi mater Tegeatis ephebi, crine dato passim plantisque ex more solutis, ante diem gelidas ibat Ladonis ad undas purgatura malum fluvio vivente soporem, namque per attonitas curarum pondere noctes saepe et delapsas adytis, quas ipsa dicarat, exuvias, seque ignotis errare sepulcris extorrem nemorum Dryadumque a plebe fugatam, saepe novos nati bello rediisse triumphos, armaque et alipedem notum comitesque videbat, numquam ipsum, nunc ex umeris fluxisse pharetras, effigiesque suas simulacraque nota cremari, praecipuos sed enim illa metus portendere visa est nox miserae totoque erexit pectore matrem, nota per Arcadias felici robore silvas quercus erat, Triviae quam desacraverat ipsa electam turba nemorum numenque colendo fecerat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권260)
At cum idem globi ignium sine intermissione modo alta peterent, modo ima baratri repeterent, cerno omnia, quae ascendebant, fastigia flammarum plena esse spiritibus hominum, qui instar fauillarum cum fumo ascendentium, nunc ad sublimiora proicerentur, nunc retractis ignium uaporibus relaberentur in profunda.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:14)
Trahentes autem eos maligni spiritus descenderunt in medium baratri illius ardentis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:4)
O barathrum, ubi nunc es?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 267)
Age, effunde hoc cito in barathrum, propere prolue cloacam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 245)
In barathrum mavelim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 732)
quibus autem locis fossa non potuerat fieri, intra murum barathrum amplissima longitudine et amplitudine uti piscinam fecerunt contra eum locum, qua specus agebantur, eamque e puteis et e portu impleverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION