라틴어 문장 검색

in ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo conloceris, hospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 4:2)
Utinam ista saevitia intra peregrina exempla mansisset nec in Romanos mores cum aliis adventiciis vitiis etiam suppliciorum irarumque barbaria transisset !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 110:1)
raptum Palladium, repertum Achillem, captum praepetibus Dolona plantis et Rhesi niveas prius quadrigas Xanthi quam biberent fluenta tractas, ereptam quoque quam deus patronus, Philocteta, tibi dedit pharetram, Aiacem Telamonium furentem quod sese ante rates agente causam pugnacis tulit eloquens coronam, vitatum hinc Polyphemon atque Circen et Laestrygonii famem tyranni, tum pomaria divitis, Calypso et Sirenas pereuntibus placentes, vitatas tenebras facemque Naupli et Scyllae rabidum voracis inguen, vel Tauromenitana quos Charybdis ructato scopulos cavat profundo?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem29)
Sed ne tu mihi comparare temptes, quos multo minor ipse plus adoro, Paulinum Ampeliumque Symmachumque, Messalam ingenii satis profundi et nulli modo Martium secundum, dicendi arte nova parem vetustis Petrum et cum loquitur nimis stupendum, vel quem municipalibus poetis praeponit bene vilicum senatus, nostrum aut quos retinet solum disertos, dulcem Anthedion et mihi magistri Musas sat venerabiles Hoeni, acrem Lampridium, catum Leonem praestantemque tuba Severianum et sic scribere non minus valentem, Marcus Quintilianus ut solebat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem50)
nec Scipioni aut cum Syphace, inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa ducere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale, fugacissimo duce, rem futuram aut cum tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum Hannibale, prope nato in praetorio patris, fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, vixdum iuvene imperatore,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 361:1)
macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boves;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 251)

SEARCH

MENU NAVIGATION