라틴어 문장 검색

Tandem superato quodam humili et modico torrente, a montanis defluente, paululum Christianis militibus in valle retardatis, Turci in vertice cujusdam montis consistentes, ad defensionem frena rejiciunt, [0510C] et sagittis suis Gallos insequentes absterrere nituntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 104:1)
ecce in castra tua tuorumque Galli diffusi spolia auferunt, et res universas colligunt, et ecce sine mora ad te perventuri sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 106:4)
Baldewinus talem tantamque perfidiam eos machinari nunc veraci relatione, nunc tristis vultus illorum immutatione expertus, missa familiari et devota sibi manu Gallorum, universos jussit teneri et carceris custodiae mancipari;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 32:5)
Postremo ex nimia datione et solidorum conventione, [0521C] et magnitudine donorum, quae non solum Gallorum primatibus, sed et inferiori manui contulerat, Baldewinus exhaustus, munera pro redemptione captivorum suscipienda concessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 34:2)
Balas quoque de Sororgia civitate, spe recuperandae civitatis frustratus de manu Baldewini vel quidquam accipiendi propter affluentiam Gallorum, et quia cor illius omnino ad eos intendebat dolos, in secreto cordis sui aptare coepit qualiter [0522A] Baldewinum ad interitum callido consilio perduceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 36:2)
Hac itaque in circuitu obsidione locata a primoribus Gallorum, exploratisque locis, ne quid vacuum aut opportunum pateret insidiis, ad montem Oliveti ventum est, ubi etiam virorum fortium custodiam posuerunt, ne aliquis assultus ab hac parte fieret ex improviso, et gentilium insidiae per juga descendentium Christianos incautos deciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:10)
Cives autem ac defensores urbis contemplantes capta moenia et muros, ac media urbe viros Christianos [0547D] sistere, totamque civitatem armis Gallorum inundare, correpti sunt formidine et mentis hebetudine;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 40:1)
Quos Galli fortiter insecuti lanceis et gladiis, cum ipsis fugitivis pariter portas palatii ingrediuntur, et in nimia gentilium occisione perseverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 40:3)
Sed Gallis eos gravi insecutione prementibus, vix portae immissi, equos, ante januam unanimiter descendentes, reliquerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 40:5)
verum a regibus et barbaris nationibus multa illis adversa, et universo illorum exercitui, illata sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:4)
Gens enim publicanorum, et gens nigerrimae cutis de terra Aethiopiae, dicta vulgariter Azepart, et omnes barbarae nationes que erant de regno Babyloniae illic ad urbem Ascalonem conventum habere [0557C] statuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 82:3)
Godefridus dux, et summus post Dominum dominatorum Jerusalem, cum duobus millibus equitum et tribus peditum in omni armatura loricarum, galearum, clypeorum, lancearum et sagittarum, portas Ascalonis obsedit, ne ulla vis inhabitantium ab urbe hac parte erumperet, Gallosque retro post terga improvisos impugnaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:4)
Nam Azopart, qui flexis genibus suo more bellum solent committere, praemissi, in fronte belli graviter sagittarum grandine Gallos impugnaverunt, [0560C] tubis et tympanistris intonantes, ut tam horribili sonitu equos et viros perterritos a bello et locis campestribus absterrerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 92:2)
et diu colla sociorum amplexans, et omnes benigne deosculans, obnixe cum lacrymis precatur eos in bono commendans ut sui memores existant, et confratres Christianos admoneant, quatenus ad Domini sepulcrum venire non dubitent, ac sibi caeterisque consociis in exsilio remanentibus, auxilio de die in diem adversus tot barbaras nationes concurrant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 106:3)
«Vere et absque ulla ambiguitate fateor vos filios et amicos Dei viventis, qui non solum rebus vestris, urbibus, castellis, praediis, uxoribus, filiis ac filiabus abrenuntiavistis, sed etiam animabus vestris non pepercistis, cum hanc Dei et Domini nostri Jesu Christi expeditionem, in tam longinquas et barbaras nationes facere non dubitastis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 112:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION