라틴어 문장 검색

Cum [0411D] enim primo exercitui vestro, quem Petrus Eremita contraxit, omnia accomodaremus, emendi licentia concessa in mensura et pondere aequitatis, et pacifice illis per terram Hungariae transitum constitueremus, malum pro bono nobis reddiderunt, non solum in auro et argento, equis et mulis et pecore regionis nostrae auferentes, sed et civitates et castella evertentes, hominesque nostros ad quatuor millia mortificantes, rebus et vestibus exspoliaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:3)
In his itaque diebus potenter sedit rex in throno suo, ut faceret judicium et justitiam inter Christianos confratres, si cui illata fuisset injuria, vel si qua accrevisset discordia, volens omnia cum aequitate tractare et non ficta pace componere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:6)
Tempus enim non effugiet, quin satis ad aequitatem judicii de omnibus redeamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 101:5)
Spes est expectatiocerta future beatitudinis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 43:2)
Effectus autem sive utilitas prudentiæ est beatitudo;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 57:1)
Per Dei timorem acquiremus beatitudines et erimus beati.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 12:2)
Magis valet parva beatitudo quam plena domus auro et argento.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 136:2)
Ad dictum Commentatoris dicendum, quod continuatio non est secundum unam et communem naturam, sed secundum unum et commune obiectum speculationis ad beatitudinem, quae post mortem est, pertinentis, sicut dicit Aristoteles in Libro de caelo et mundo, quod extra caelum non est tempus nec locus, sed vita beata, intelligens extra caelum esse quod est supra cursum siderum in loco quietae contemplationis beatorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 12:1)
Non propter justitiam tuam, non propter bonitatem tuam, nec propter aequitatem cordis tui intras possidere terram istam:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:7)
Nam via sua in paradiso erat, in illo beatitudinum tramite, in illo virtutum flore, et in illa incorruptibili gratia, quam viam terrenis inquinavit vestigiis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:8)
ut neque superiores condemnaret, neque posteriores excluderet, recteque diluvium factum astrueret interitu generationis ejus quae non haberet consortium aequitatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 3:12)
quia fugitans omnis culpa est aequitatis, nec probitati videtur et justitiae convenire.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:9)
Numquam enim vir hujusmodi a virtute disjungitur, nec cum ex ore emittit justitiam, disputationemque alterius virtutis inducit, virtute se exuit, et imitanda aliis aequitate dispoliat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:6)
Sed vigilavit utrubique superni numinis aequitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 24:1)
Gaudeo tandemque mihi placet, ad optimam viam te revertisse, et incorruptum aequitatis agnovisse suffragium, rebus ipsis expertum pertinax alieni cupiditas quas aliquotiens ediderit strages.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION