라틴어 문장 검색

vel pace vel bello clarum fieri licet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장2)
quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장11)
nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent, cum regna prouinciae leges iura iudicia bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장36)
Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur in eos, quorum consilio Iugurtha senati decreta neglegisset, quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장1)
Nam in Iugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum et militiae erat, ut, absens an praesens, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장10)
Id simulaueritne, quo improuisus grauior accideret, an mobilitate ingeni pacem atque bellum mutare solitus, parum exploratum est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장10)
Postquam, sicuti voluerat, congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 109장3)
bellum, pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus voluit, iniussu populi ac senatus, fecit diremitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 503:2)
sunt et belli sicut pacis iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 311:3)
auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 445:4)
cum Romanis extemplo aut pacem aut bellum habendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 363:2)
nondum ab Roma reverterant legati, neque sciebatur quae senatus Romani de bello aut pace sententia esset, necdum indutiarum dies exierat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 320:1)
pacem Punicam bellum Macedonicum excepit, periculo haudquaquam comparandum aut virtute ducis aut militum robore, claritate regum antiquorum vetustaque fama gentis et magnitudine , quo multa quondam Europae, maiorem partem Asiae obtinuerant armis, prope nobilius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 7:1)
quae in bello, pax, ut in navis administratione alia in secunda alia in adversa tempestate usui sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 75:2)
filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in eius unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 645:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION