라틴어 문장 검색

non quin magnitudo Carthaginis mereatur etiam a philosopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum esset uestrum beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea defregisset, id est, ut usque quaque esset gratuitum.
(아풀레이우스, 플로리다 16:38)
Hac habita oratione Scipio cum existimasset pro suo beneficio sine dubio ab his gratias sibi actum iri, potestatem eis dicundi fecit.
(카이사르, 아프리카 전기 45:1)
tanto proclivius est iniuriae quam beneficio vicem exolvere, quia gratia oneri, ultio in quaestu habetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장4)
hinc est, quod Iunoni agit in primo Aeolus gratias, quod per eius beneficia divinos honores meruit, ut "tu das epulis accum- bere divum". alii dicunt, quod cum Vulcanus parentes suos diu quae- reret nec inveniret, sedile fecit tale, ut in eo qui sedisset surgere non posset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 625)
Itaque cum benigne acceptum est beneficium, qui dedit, gratiam quidem iam recepit, mercedem nondum ;
(세네카, 행복론, Liber II 149:4)
an beneficium dare et in vicem gratiam referre per se res expetendae sint.
(세네카, 행복론, Liber IV 2:2)
At Aeduini constantior interrogando factus, non dubitauit promittere, quin ei, qui tanta sibi beneficia donaret, dignis ipse gratiarum actionibus responderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:10)
Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus - , sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 3:6)
ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus - sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 40:1)
qui paratus simulatione, in adrogantiam compositus, et audiit preces excusantis et, cum adnuisset, agi sibi gratias passus est, nec erubuit beneficii invidia.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 3:1)
hoc ergo beneficio inlecti Argonautae, cum ei gratiam vellent referre, Zethum et Calain, filios Boreae et Orithyiae, alatos iuvenes, ad pellendas harpyias miserunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 20911)
quantacumque enumerare potueris in me tuo beneficio conlata, eorum tibi debere gratiam non repugno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3357)
gratiam rettulit, etiam si tu beneficium non recepisti.
(세네카, 행복론, Liber VII 76:4)
Nam si turpe est beneficiis vinci, non oportet a praepotentibus viris accipere beneficium, quibus gratiam referre non possis, a principibus dico, a regibus, quos eo loco fortuna posuit, ex quo largiri multa possent pauca admodum et imparia datis recepturi.
(세네카, 행복론, Liber V 18:2)
Quando ergo gratiam referet, cum per hoc ipsum, quo gratiam refert, beneficium det ?
(세네카, 행복론, Liber V 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION