라틴어 문장 검색

non abstulit beneficium, sed opponendo illi parem iniuriam solvit me debito, et, si plus laesit, quam ante profuerat, non tantum gratia extinguitur, sed ulciscendi querendique libertas fit, ubi in comparatione beneficii praeponderavit iniuria ;
(세네카, 행복론, Liber VI 13:5)
" Itaque non dat deus beneficia, sed securus et neclegens nostri, aversus a mundo aliud agit aut, quae maxima Epicuro felicitas videtur, nihil agit, nec magis illum beneficia quam iniuriae tangunt."
(세네카, 행복론, Liber IV 15:2)
Ad hanc honestissimam contentionem beneficiis beneficia vincendi sic nos adhortatur Chrysippus, ut dicat verendum esse, ne, quia Charites Iovis filiae sunt, parum se grate gerere sacri- legium sit et tam bellis puellis fiat iniuria !
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 36:1)
Quis est, qui non beneficus videri velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri beneficium dedisse, quos laesit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 79:3)
Nam cum duo genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii, alterum reddendi, demus necne, in nostra potestate est, non reddere viro bono non licet, modo id facere possit sine iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 64:4)
Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Ierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius,
이제 아비멜렉을 임금으로 세웠는데, 그대들은 진실로 그리고 흠 없이 행동한 것이오? 그대들이 여루빠알과 그 집안에 잘해 준 것이오? 여루빠알의 업적에 보답한 것이오? (불가타 성경, 판관기, 9장16)
Nunc ergo, Domine, tu es Deus; et locutus es super servum tuum tanta beneficia
이제 주님, 당신은 하느님이십니다. 당신 종에게 이 좋은 일을 일러 주셨으니, (불가타 성경, 역대기 상권, 17장26)
Sed non iuxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius; et facta est contra eum ira et contra Iudam et Ierusalem.
그러나 마음이 교만해진 히즈키야는 받은 은혜에 보답하지 않았다. 그래서 주님의 진노가 그와 유다와 예루살렘에 내렸다. (불가타 성경, 역대기 하권, 32장25)
Faciens iustitias Dominu et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
주님께서는 정의를 실천하시고 억눌린 이들 모두에게 공정을 베푸신다. (불가타 성경, 시편, 103장6)
Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur, si in potestate manus tuae est, ut facias.
네가 할 수만 있다면 도와야 할 이에게 선행을 거절하지 마라. (불가타 성경, 잠언, 3장27)
Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat.
빈정꾼을 꾸짖는 이는 수치만 당하고 악인을 나무라는 이는 오점만 남긴다. (불가타 성경, 잠언, 9장7)
Fatuus statim indicat iram suam, dissimulat autem iniuriam callidus.
미련한 자는 불쾌함을 바로 드러내지만 영리한 이는 모욕을 덮어 둔다. (불가타 성경, 잠언, 12장16)
Terror et iniuriae annullabunt substantiam, et domus, quae nimis locuples est, annullabitur superbia; sic substantia superbi eradicabitur.
가난한 이의 기도는 그 입에서 곧장 그분의 귀에 전달되고 그분의 판결이 순식간에 내려진다. (불가타 성경, 집회서, 21장5)
Et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
계명을 생각해서 빈곤한 이를 도와주고 그가 궁핍할 때 빈손으로 돌려보내지 마라. (불가타 성경, 집회서, 29장9)
Iniuria super iniuriam, dolus super dolum. Renuerunt scire me ", dicit Dominus.
약탈에 약탈을, 거짓에 거짓을 더하며 그들은 나를 알아 모시기를 마다한다. 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 9장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION