라틴어 문장 검색

De benignitate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 41:1)
Benignitas enim habet species septem:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 42:1)
Benignitas est virtus ad benefaciendumdisposita sua cunctis dulcedine.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 42:3)
Volentes igitur tuis consiliisacquiescere atque præceptis domini Melibei in omnibus et per omnia, sicut dixisti, libentissime obedire tuam benignitatem flexis genibus exoramus, ut quod verbis dixisti bonis sanctisque operibus inter nos et dominum Melibeumdebeas adimplere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 296:9)
Cognosco namque benignitatem et largitatemprædicti domini mei;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 297:4)
Confisi de tua benignitate ac solita clementia, tuam et dominiMelibei voluntatem, dante Domino, adimplebimus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 297:12)
verumtamen confisi, non de nostra scientia vel potentia, sed potius de vestra solita clementia et benignitate huc venimus, et ecceparati sumus vestris parere mandatis et cum juramento ac juratoribus inomnibus et per omnia, flexis genibus fusisque lacrimis, obedire tam inpersonis quam in rebus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 305:4)
sed hic non debet tractari de judicio divinonec de juris rigore, sed potius de pacis et concordiæ benignitate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 314:3)
" Hincest quod, propter dulcia et suavia tua consilia mutato meo proposito, tuamvolo sequi benignitatem, et in hoc negotio in omnibus et per omnia tuamfacere voluntatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 318:3)
misericordia et benignitas, humanitas, scientia, et alii multi, de quibus non oportet ad presens disceptare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 8:12)
justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:12)
Quis enim justificatur in conspectu Dei, cum unius quoque diei infans mundus a peccato esse non possit, et nemo possit de sui cordis integritate et castimonia gloriari?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:16)
Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:13)
ut bona concessa divinae benignitati, eadem revocata ac poenas irrogatas nostrae iniquitati imputemus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 1:2)
non ut effeminentur a mollioribus fortiores, sed ut molliores sensus velut quibusdam virilibus roborentur, cum omnia consilia nostra ad virtutem, justitiam, integritatem, fortitudinem dirigantur, et quodam usu seminarioque virtutum creari atque adolescere possint validiora consilia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION