라틴어 문장 검색

adfertur squillas inter murena natantisin patina porrecta.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장23)
Virroni muraena datur, quae maxima venit gurgite de Siculo;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V46)
"Cur desiderio Bibulae Sertorius ardet?"
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI67)
concharumque genus parili ratione videmus pingere telluris gremium, qua mollibus undis litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:15)
quos Murenas cognominatos, quod hoc pisce effusissime delectati sint, satis constat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 1:2)
Huic opinioni M. Varro consentit adserens eodem modo Licinios appellatos Murenas quo Sergius Orata cognominatus est, quod ei pisces qui auratae vocantur carissimi fuerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 2:1)
Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 4:1)
Accersebantur autem murenae ad piscinas nostrae urbis ab usque freto Siculo, quod Rhegium a Messana dispescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 7:1)
Et si enumerare velim quam multi magnique auctores murenas e freto Siculo nobilitarint, longum fiat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 8:1)
In Sicilia quoque, inquit, manu capi murenas flutas, quod eae in summa aqua prae pinguedine flutentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 8:3)
Auctor est Plinius C. Caesarem dictatorem, cum triumphales coenas populo daret, sex milia murenarum a Gavio Hirro ad pondus accepisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 10:2)
sic, cum tenet omnis Nilus, Conseritur bibula Memphitis cymba papyro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:7)
Quidquid ponitur hinc et inde verris, Mammas suminis imbricemque porci Communemque duobus attagenam, Mullum dimidium lupumque totum Muraenaeque latus femurque pulli Stillantemque alica sua palumbum.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVII1)
Piscina rhombum pascit et lupos vernas, Natat ad magistrum delicata muraena, Nomenculator mugilem citat notum, Et adesse iussi prodeunt senes mulli.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX8)
Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus Nec tibi de bibula sarta palude teges, Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans, Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION