라틴어 문장 검색

tacitum diu crimen biformi partus exhibuit nota scelusque matris arguit vultu truci ambiguus infans - ille te venter tulit.
(세네카, 파이드라 9:47)
membra quis saevus Sinis aut quis Procrustes sparsit aut quis Cresius, Daedalea vasto claustra mugitu replens, taurus biformis ore cornigero ferox divulsit?
(세네카, 파이드라 16:26)
"otia frigus habent, numquid mihi membra biformis Hylaei natura dedit?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 228)
ad taedas Thetidis probante Phoebo et Chiron cecinit minore plectro, nec risit pia turba rusticantem, quamvis saepe senex biformis illic carmen rumperet hinniente cantu.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae8)
"quin etiam sucos atque auxiliantia morbis gramina, quo nimius staret medicamine sanguis, quid faciat somnos, quid hiantia vulnera claudat, quae ferro cohibenda lues, quae cederet herbis, edocuit monitusque sacrae sub pectore fixit iustitiae, qua Peliacis dare iura verenda gentibus atque suos solitus pacare biformes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권64)
"si mihi non umquam thiasi ludusve protervae noctis et, inviso quamvis temerata cubili, non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi pensa, sed in tetricis et post conubia lustris sic quoque venatrix animumque innupta remansi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권267)
Sed illi debebant adorare statim biforme numen, qui et canino et leonino capite commixtos, et de capro et de ariete cornutos, et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, et planta vel tergo alites deos receperunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 13:2)
venatrix similis venatrici, id est quasi venatrix, ut at medias inter caedes exultat Amazon.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3185)
sic in primo dederatque comam diffundere ventis, venatrix, id est quasi venatrix.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6483)
ida venatrix a plerisque Ida mater Nisi accipitur, quia dixit 'venatrix':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1751)
sed hic venatricum est habitus, quem ideo nymphis dat, quia multas eas legimus ex venatricibus factas, ut "et tandem positis velox Arethusa sagittis". notanda autem figura honestissima, facta ex repetitione sermonis, ut 'Oceanitides ambae', 'ambae auro', 'incinctae ambae'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3412)

SEARCH

MENU NAVIGATION