라틴어 문장 검색

Ogygiis ululata furoribus antra deserit et pingues Baccheo sanguine colles, inde plagam, qua molle sedens in plana Cithaeron porrigitur lassumque inclinat ad aequora montem, praeterit, hinc arte scopuloso in limite pendens infames Scirone petras Scyllaeaque rura purpureo regnata seni mitemque Corinthon linquit et in mediis audit duo litora campis Iamque per emeriti surgens confinia Phoebi Titanis late, mundo subvecta silenti, rorifera gelidum tenuaverat aera biga:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권118)
"tela tibi longeque feros lentandus in hostes arcus, et aetherii dono cessere parentes aeternum florere genas, tu doctus iniquas Parcarum praenosse manus fatumque quod ultrast et summo placitura Iovi, quis letifer annus, bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae, tu Phryga submittis citharae, tu matris honori terrigenam Tityon Stygiis extendis harenis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권247)
hi teretes galeas magnorumque aerea suta thoracum et tunicas chalybum squalore crepantes pectoribus temptare, alii Cortynia lentant cornua;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권231)
procul auxiliantia gentes aera crepant frustraque timent, at Thessala victrix ridet anhelantes audito carmine bigas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권264)
Forte soporiferas caeli secreta per umbras Iuno, sinu magni semet furata mariti, Theseos ad muros, ut Pallada flecteret, ibat, supplicibusque piis faciles aperiret Athenas, atque ubi per campos errore fatiscere vano immeritam Argian supero respexit ab axe, indoluit visu, et lunaribus obvia bigis advertit vultum placidaque ita voce locuta est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권130)
Seiugas vero Iovi, quadrigas Soli, bigas Lunae sanxerunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:6)
ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 221:1)
et quidam 'lentandus' nove verbum fictum putant, sed in annalibus legitur confricati oleo lentati, paratique ad arma, a verbo 'lentor'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3846)
bigis it turnus quotiens utimur nominibus tantum pluralis numeri et unum volumus significare, ita dicimus 'unas bigas, unas quadrigas, unas scalas':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1645)
bigis secundum artem modo dixit, quae exigit, ut quae de pluribus constant plurali tantum numero dicamus, ut bigas, quadrigas, mappas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2723)

SEARCH

MENU NAVIGATION