라틴어 문장 검색

Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse videatur, interdum alba, nonnumquam nigra vel varia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장4)
Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppurationeque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장7)
quibus nonnumquam etiam bilis vomitus accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장62)
vomitus bilis insequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장71)
fereque bilis vomitus insequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장74)
Ubi stomachus autem percussus est, singultus et bilis vomitus insequitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장81)
nonnumquam bilis per os redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장87)
itaque aut bilem vomunt, aut singultiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장101)
Vomitus quoque bilis non voluntarius, vel protinus ut percussus est aliquis, vel dum inflammatio manet, malum signum est in iis dumtaxat, quorum vel nervi, vel etiam nervosi loci vulnerati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장226)
Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem spectans;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장181)
penitusque condita suppuratio est, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장204)
Ubi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut sublividus aut subalbidus est, matura suppuratio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장205)
In ceteris quoque partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetravit, si febris non est, si valet corpus, aeque linamente supervacua sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장208)
Si suppuratio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장164)
Quod si † duriore id prohibebit extrinsecus admovendus erit spongia vapor calidus, inponendumque ceratum, Si suppuratio se ostendet, diutius eo vapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION