라틴어 문장 검색

Bene igitur idem Chrysippus, qui similitudines adiungens omnia in perfectis et maturis docet esse meliora, ut in equo quam in eculeo in cane quam in catulo in viro quam in puero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 38:5)
facti enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 3:8)
haec etiam in eculeum coiciuntur, quo vita non adspirat beata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 13:1)
velut iste chorus virtutum in eculeum impositus imagines constituit ante oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura nec eas beata vita a se desertas passura videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 13:6)
si enim nulla virtus prudentia vacat, prudentia ipsa hoc videt, non omnis bonos esse etiam beatos, multaque de M. Atilio Q. Caepione M'. Aquilio recordatur, beatamque vitam, si imaginibus potius uti quam rebus ipsis placet, conantem ire in eculeum retinet ipsa prudentia negatque ei cum dolore et cruciatu quicquam esse commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 14:4)
*δόξα plerumque = opinio, sed etiam = opinatio, v. opinio Eculeus 410 7.18 411 2 cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.67)
verba 419 13 458 13 revocatio ad voluptates (Epicuri) 334 25 336 3341 8 rhetores 275 28 277 23 284 9 349 57 384 14 389 9 rota v. eculeus Sanguis 2275 229 20 238 7 247 17 sanitas animi 320 19 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.199)
Iterum tamen confirmat invalidam manum altaque bipenni latera pertemptat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:12)
ter corripui terribilem manu bipennem, ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:10)
Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo Pinus bipenni concidisset Thessala, Nec ad professae mortis audacem viam Fabricasset Argus opere Palladio ratem, Inhospitalis prima quae ponti sinus Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.2)
At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis exstantem signis multaeque in pondere massae ingentem manibus tollit cratera duabus infligitque viro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:3)
Obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet deterrere nefas saevamque inhibere bipennem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 79:1)
At si femineo fuerat tibi Marte cadendum, Thermodontiaca malles cecidisse bipenni!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 63:7)
et lapis illic si stetit, antiquus quem cingere sueverat error fasceolis vel gallinae pulmone rogare, frangitur et nullis violatur Terminus extis, et quae fumificas arbor vittata lucernas servabat, cadit ultrici succisa bipenni.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2352)
Forte prophetarum nati dum ligna reddunt fluminis in ripa, cecidit discussa bipennis.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Filii Prophetarum1)

SEARCH

MENU NAVIGATION