라틴어 문장 검색

Ubi autem in planitie potuerint reperiri, quod contingit assidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi tela quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu inertium trucidantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 7:2)
Amida circumsidetur, et intra biduum bis oppugnatur a Persis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장1)
Exindeque gravidulae, edunt minutas binas aut ternas, vel uniones, ideo sic appellatas quod evisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt, sed maiores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 85:4)
Eo anno sol et luna bis defecerunt, sol VII.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 204:1)
Sol et luna bis defecerunt, sol VI.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 29:2)
Bis in pago Wormaciense terre motus factus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:2)
carmina dono tibi, serta tuo genio, carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur, quae bis septeno uere tibi remeat, serta autem, ut laeto tibi tempore tempora uernent, aetatis florem floribus ut decores.
(아풀레이우스, 변명 9:26)
ut cum quadruplatore agam, bis duplum quinquennium faciam, uiginti annos semel detraham.
(아풀레이우스, 변명 87:12)
Contra quos, adunatis viribus, iidem Saxones et Frisones bis in uno illo anno viriliter pugnavere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 69 72:2)
Nam bis pleno proelio inter se belligeravere, et illa regna persaepe devastaverunt invicem, et unusquisque alterum expulit de regno.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:10)
Ne quid tamen apud officium pecunia praevaleat, peto sanctitatem tuam, domine dilectissime et venerabilis frater, ut honorabili nobisque carissimo consulari digneris tradere litteras meas et has ei legere, quia bis eandem causam insinuare necessarium non esse arbitratus sum:
(아우구스티누스, 편지들, 30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem13)
Κύβοσ enim est figura ex omni latere quadrate, quales sunt, inquit M. Varro, tesserae quibus in alveolo luditur, ex quo ipsae quoque appellatae κύβοι In numeris etiam similiter κύβοσ dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XX 5:1)
Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIII 5:3)
Praeter hanc, inquit, opinionem id quoque Varro addit, dubitare sese an propterea magis hae septem stellae 'triones' appellatae sint, quia ita sunt sitae ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant 'trigona,' id est triquetras figuras.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 11:1)
Nam nec Geminei Lenones nec Condalium nec Anus Plauti, nec Bis Coimpressa nec Boeotia umquam fuit, neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION