라틴어 문장 검색

sed dum iret et reverteret, multa devastantes pauperorum domibus, blasphemia multa incurrit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 129)
hoc est, ut religionem bello propagemus, aut cruentis persecutionibus vim conscientiis inferamus, exceptis casibus scandali aperti et insolentis, blasphemiae, aut machinationis adversus statum civilem, ne dum ut foveantur seditiones, animentur coniurationes et rebelliones, gladius in manus populi transferatur, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:6)
Certe insignis fuit illa blasphemia, cum diceret Diabolus ascendam, et ero similis altissimo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:5)
Sed adhuc maior blasphemia fuerit si quis Deum introducat dicentem descendam et ero similis principi tenebrarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:6)
" Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장8)
Et vidit blasphemias, quae fiebant in Iuda et in Ierusalem,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장6)
fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장38)
memoraretur quoque iniquas mortes parvulorum innocentum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장4)
sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장35)
magnitudine brachii tui exterreantur, qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum ". Et hic quidem in his finem fecit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장24)
Et quasi parum esset hic universa movisse, navem plenam blasphemiarum Romano intulit portui invenitque protinus patella operculum et Romanae fidei purissimum fontem lutosa caeno permiscuere vestigia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:2)
non tulit ulterius capti blasphemia monstri Virtutum regina Fides, sed verba loquentis inpedit et vocis claudit spiramina pilo, pollutam rigida transfigens cuspide linguam, carpitur innumeris feralis bestia dextris;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1205)
Dubitas illo enim momento, quo diabolus in ecclesia1 furit, omnes angelos prospicere de caelo et singulos denotare, quis blasphemiam dixerit, quis audierit, quis linguam, quis aures diabolo adversus deum ministraverit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:4)
Quia rebellem, inquiens, ac sacrilegum celare quam militibus reddere maluisti, ut contemtor diuum meritam blasphemiae suae poenam lueret, quaecumque illi debebantur supplicia, tu soluere habes, si a cultu nostrae religionis discedere temtas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:3)
Et primum quidem blasphemiae stultiloquium est dicere esse hominem sine peccato;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION