라틴어 문장 검색

Quicumque enim, siue laicus, siue canonicus, siue etiam monachus, contra iusticiam uiuit et ordinis sui regulam impugnat et quod bonum est blasphemat, Antichristus est, minister satane est.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:14)
Non enim validior vel efficacior vel praestantior est vulneribus nostris in omnibus temporalibus medicina, quam habere qui omni incommodo occurrat compatiens, omni commodo occurrat congratulans;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:7)
Debet enim amicus amico compati, condescendere, vitium eius suum putare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:29)
Aer meis disciplinatus doctrinis, nunc aura benevola gratulatur, nunc nubium fletibus quasi compatiens lacrymatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:10)
Sed tamen antequam ad sequentia meae orationis evadat excursus, quia tuae humanitatis imbecillitati compatior, ignorantiae tuae tenebras, pro meae possibilitatis [0455A] volo modestia exstirpare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:4)
Ea igitur quae disseram, tuae menti clavo memoriae tenacis affigas, animique vigilantia somnum torporis excutias, ut mecum maternis excitatus visceribus, periclitantium hominum naufragiis compatiendo condoleas, et praeambulae admonitionis clypeo loricatus, monstruoso exercitui vitiorum occurras, et si quae prava semina in horto tuae mentis audeant pullulare, falce maturae sectionis exstirpes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:70)
Quoniam ergo res mea agitur, cum familiaris paries inflammatur incendio, vestrae compassioni compatiens, vestro dolori condolens, in vestro gemitu meum lego gemitum, in vestra adversitate meum invenio detrimentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:5)
Sed, quia nostrum est erroneae divagationis anfractibus compati condolendo, in ejus insensatae voluntatis exhibitione pestifera, non valeo non moveri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:24)
Contra invidiam ergo dilectionem Dei et proximi opponas,conpatiendo proximorum detrimentis, et congaudendo de illorum commodis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 22:7)
Rosa ex spinis orta nequaquam blasphematur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 52:9)
Interdum tamen modulator compatitur organo suo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:13)
hoc regi oportere ab anima, quae tamen ipsi nonnumquam compatitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 1:2)
Negare tamen non possumus quod compatiatur corpori suo;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:1)
Siquidem et modulator modulis suis, aut tibiae, aut citharae, aut organi, voce, gestu, affectuque compatitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:9)
ferreus est, qui non conpatitur;
(ARCHIPOETA, I86)

SEARCH

MENU NAVIGATION