라틴어 문장 검색

si tantummodo postulassent legati pro iis qui in hostium potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum brevi sententiam peregissem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 723:1)
quod si abire ab Romanis liceat, redire ad eos non liceat, cui dubium esse quin brevi desperata ab sociis Romana res foederibus Punicis omnia in Italia iuncta visura sit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 574:1)
et Statorius ex multa iuventute regi pedites conscripsit ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et servare ordines docuit, et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit ut brevi rex non equiti magis fideret quam pediti conlatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem superaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 619:1)
si veteres milites non redeant in patriam, novi legantur, brevi neminem superfuturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 139:1)
novus imperator Hanno in locum Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus, cum in Celtiberia, quae media inter duo maria est, brevi magnum hominum numerum armasset, Scipio adversus eum M. Silanum cum decem haud amplius milibus militum, equitibus quingentis misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 5:1)
Q. Minucium confidere brevi subactis iis meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 446:1)
quae dirae brevi ab omnibus diis exauditae, ut saeviret ipse in suum sanguinem effecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 44:2)
litterisque spem amicitiae interioris magnaeque inde fortunae facientibus ad regem profectus brevi perfamiliaris haberi trahique magis quam vellet in arcanos sermones est coeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 181:2)
postquam haesitabant, negantes sibi ultra quidquam mandatum esse, iussi renuntiare regi, consulem P. Licinium brevi cum exercitu futurum in Macedonia esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 379:1)
quod si cunctentur facere, brevi extorres regno Ptolemaeum et Cleopatram Romam venturos, cum pudore quodam populi Romani, quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 232:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION