라틴어 문장 검색

Faenum Graecum, quod siliquam vocant rustici, duo tempora sationum habet, quorum alterum est Septembris mensis, cum pabuli causa seritur, isdem diebus, quibus vicia circa aequinoctium, alterum autem mensis Ianuarii ultimi vel primi Februarii, cum in semenseminatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 33:1)
Potest autumno seri nec minus post brumam Ianuarii parte novissima vel toto Februario, dum ante Kalendas Martias, quem mensem universum negant agricolae huic legumini convenire, quod eo tempore satum pecori sit noxium et praecipue bubus, quos pabulo suo cerebrosos reddat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 34:2)
Atque in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sartio plurimum iuvat diebus serenis ac siccis post brumam confectam mense Ianuario, si gelicidia non sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 8:1)
Vernaeque positionis dies fere quadraginta sunt ab Idibus Februariis usque in aequinoctium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 1:4)
quoniam si iuxta truncum radicem praecideris, aut ex cicatrice plures enascentur, aut hiemalis, quae consistit in lacuscuhsablaqueationis aqua, brumae congelationibus nova vulnera peruret et ad medullam penetrabit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 2:4)
quin etiam per brumam meridiano axi oppositas vites, aquiloni per ver et autumnum deputari conveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 23장 2:5)
nec quia ignorem brumae temporibus aliquando insitam vitem comprehendere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 2:2)
Nam idem per brumam negat recte putari vineam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 3:3)
Caeditur deinde post brumam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 5:2)
Quare utilius existimo, repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed cum semina comprehenderint, statim post aequinoctium autumnale debere diligenter atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo solo citaverint, post paucos dies obrui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 5:1)
Circa vernum deinde aequinoctium binae vites, quo celerius ulmum vestiant, pedem inter se distantes scrobibus deponendae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 19:2)
Melius autem locis apricis, ubi caeli status neque praegelidus neque nimium pluvius est, autumni tempore et arbores et vites post aequinoctium deponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:4)
sed utrumque debet post vernum aequinoctium seri, et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:2)
Post aequinoctium autumnale ita sunt arbores ablaqueandae, ut a superiore parte, si olea in clivo sit, incilia excitentur, quae ad codicem deducant aquam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 13:1)
usque ad aequinoctium vernum satio est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION