라틴어 문장 검색

Te conviva leget mixto quincunce, sed ante Incipiat positus quam tepuisse calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I6)
Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est, Sed nemo potuit tangere:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVII4)
An delicatae sole rursus Europae Inter tepentes post meridie buxos Sedet ambulatve liber acribus curis?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX9)
Adhuc recenti tepet Erotion busto, Quam pessimorum lex amara fatorum Sexta peregit hieme, nec tamen tota, Nostros amores gaudiumque lususque - Et esse tristem me meus vetat Paetus, Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII5)
Post haec omnia forte si movebit Bacchus quam solet esuritionem, Succurrent tibi nobiles olivae, Piceni modo quas tulere rami, Et fervens cicer et tepens lupinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII6)
At tu multa diu dicis vitreisque tepentem Ampullis potas semisupinus aquam.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXV2)
Et dolet et queritur, sibi non contingere frigus, Propter sescentas Baccara gausapinas, Optat et obscuras luces ventosque nivesque, Odit et hibernos, si tepuere, dies.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LIX1)
Sed mappa cum iam mille rumpitur furtis, Rosos tepenti spondylos sinu condit Et devorato capite turturem truncum.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX5)
tepet igne maligno Hic focus, ingenti lumine lucet ibi;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVI4)
Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa, Et tristis nullo qui tepet igne focus, Et teges et cimex et nudi sponda grabati, Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI2)
Haec tibi brumali gaudentia frigore rapa Quae damus, in caelo Romulus esse solet.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XVI Rapa1)
Tempore brumali non multum levia prosunt:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXVIII Laena1)
. . . quorum in aliis, ut in Antipatro poe+ta, ut in brumali die natis, ut in simul aegrotantibus fratribus, ut in urina, ut in unguibus, ut in reliquis eius modi, naturae contagio valet, quam ego non tollo, vis est nulla fatalis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:1)
quem cum perpetuo vestivit lumine Titan, brumali flectens contorquet tempore currum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 112:7)
eamque causam Cleanthes adfert cur se sol referat nec longius progrediatur solstitiali orbi itemque brumali, ne longius discedat a cibo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION