라틴어 문장 검색

5.12.5 Quaero, si duo sint, quorum alter optimus vir, aequissimus, summa iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et si in eo sit errore civitas, ut bonum illum virum sceleratum, facinorosum, nefarium putet, contra autem, qui sit improbissimus, existimet esse summa probitate ac fide, proque hac opinione omnium civium bonus ille vir vexetur, rapiatur, manus ei denique adferantur, effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, exterminetur egeat, postremo iure etiam optimo omnibus miserrimus esse videatur, contra autem ille improbus laudetur, colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes undique copiae conferantur, vir denique optimus omnium existimatione et dignissimus omni fortuna optima iudicetur, quis tandem erit tam demens, qui dubitet, utrum se esse malit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 36:3)
servorum et egentium civium et facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici nolui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:7)
Burrum semper Ennius, numquam Pyrrhum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 2:4)
vivebat cum fugitivis, cum facinerosis, cum barbaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:9)
sed B quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde burrus et bruges et . nec non eadem fecit ex duello bellum, unde quidam dicere ausi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 133:1)
ubi erit aliud secretius, Sullae, Burri, Galbae, Plauti, Pansae, Scauri taliaque;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 143:2)
Animadversurus in latrones duos Burrus praefectus tuus, vir egregius et tibi principi natus, exigebat a te, scriberes, in quos et ex qua causa animadverti velles;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 3:1)
vesicarum ruptor fractorque ferularum, bibendi avidus, avidior detrahendi, rabido pariter ore spirans caenum, spumans vinum, loquens venenum facit ambigi putidior, temulentior an facinorosior existimetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION