라틴어 문장 검색

Deferuntur dehinc consensisse Pallas ac Burrus ut Cornelius Sulla claritudine generis et adfinitate Claudii, cui per nuptias Antoniae gener erat, ad imperium vocaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 23장1)
Burrus quamvis reus inter iudices sententiam dixit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 23장5)
nisi quid Burrus et Seneca;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장4)
post Seneca hactenus promptius respiceret Burrum ac sciscitaretur an militi imperanda caedes esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장7)
atque eum auctore Burro prima centurionum tribunorumque adulatio ad spem firmavit, prensantium manum gratantiumque quod discrimen improvisum et matris facinus evasisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장3)
nec iam sisti poterat, cum Senecae ac Burro visum ne utraque pervinceret alterum concedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장4)
accesserat cohors militum, centuriones tribunique et maerens Burrus ac laudans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장9)
Sed gravescentibus in dies publicis malis subsidia minuebantur, concessitque vita Burrus, incertum valetudine an veneno.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장1)
plures iussu Neronis, quasi remedium adhiberetur, inlitum palatum eius noxio medicamine adseverabant, et Burrum intellecto scelere, cum ad visendum eum princeps venisset, aspectum eius aversatum sciscitanti hactenus respondisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장3)
Mors Burri infregit Senecae potentiam quia nec bonis artibus idem virium erat altero velut duce amoto et Nero ad deteriores inclinabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장1)
non se, ut Burrum, diversas spes sed solam incolumitatem Neronis spectare;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장4)
movetur tamen primo civilis discidii specie domumque Burri, praedia Plauti, infausta dona accipit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장7)
die quoque quo praetor Antistius ob probra in Neronem composita ad mortem damnabatur, mitiora censuit obtinuitque;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 21장3)
diem noctemque continuare potando nulli probrum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 22장 2:1)
simul Othonem ac Vitellium celebrantes culpantesve uberioribus inter se probris quam laudibus stimulabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION