라틴어 문장 검색

illae autem longo cum limite fusi sanguinis ad portas utrimque exstantia ducunt spicula semianimes, gemituque imitante querellas saucia dilectis adclinant pectora muris, templa putes urbemque rapi facibusque nefandis Sidonios ardere lares, sic clamor apertis exoritur muris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권289)
hunc temere explicitum stratis, hunc sero remissis gressibus inlapsum clipeo et male tela tenentem, coetibus hos mediis vina inter et arma iacentes, adclines clipeis alios, ut quemque ligatum infelix tellure sopor supremaque nubes obruerat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권116)
Haec ubi corpus abbatissae uenerabilis in ecclesiam delatum, donec sepulturae daretur, cognouit, postulauit se illo adferri, et in modum orantium ad illud adclinari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:2)
Portabant autem facem ignis contra Aquilonem, quasi ad accendendum adclinem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII.13)
ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine cum avertere eam praedam vellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 75:1)
quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava fidem pastorum nequiquam invocans morte occubuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 77:1)
ubi videant collegas principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse nec locum in ea relictum sibi, haud gravate adclinaturos se ad causam senatus, per quam cum universo ordini, tum primoribus se patrum concilient.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 523:2)
addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt acclinata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 33:1)
traxerat aversos Cacus in antra ferox, Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae, non leve finitimis hospitibusque malum, dira viro facies, vires pro corpore, corpus grande:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권314)
sane de Caco interempto ab Hercule tam Graeci quam Romani consentiunt, solus Verrius Flaccus dicit Garanum fuisse pastorem magnarum virium, qui Cacum adflixit, omnes autem magnarum virium apud veteres Hercules dictos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2033)

SEARCH

MENU NAVIGATION