라틴어 문장 검색

ac multo plus ad caducos consternendos figulus ualet quam magus.
(아풀레이우스, 변명 43:18)
Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam.
(아풀레이우스, 변명 49:5)
est enim etiam eius egregius liber de caducis.
(아풀레이우스, 변명 49:7)
Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti.
(아풀레이우스, 변명 50:1)
"asellus et nihilo minus morbo detestabili caducus vix etiam paucos holerum manipulos de proxumo hortulo solet anhelitu languido fatigatus subvehere, nedum ut rebus amplioribus idoneus videatur gerulus."
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:22)
Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 4:2)
Dissertatio Herodis Attici super vi et natura doloris suaeque opinionis affirmatio per exemplum indocti rustici, qui cum rubis fructiferas arbores praecidit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 1:1)
fructifera (inquam) experimenta, non lucifera, quaesivit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:72)
et lucifera experimenta, non fructifera quaerenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:11)
quae nos lucifera experimenta, ad differentiam fructiferorum, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:4)
nos jam sub initiis et ad tempus, tantum lucifera experimenta, non fructifera quaerere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 297:5)
In plerisque horum ambulacrorum arbores fructiferae omnigenae collocandae sunt, tam ad parietes exteros quam in ordinibus interius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:6)
Et hoc in genere observari debet ut terra elevata in qua arbores fructiferae plantantur sit lata, humilis, et molliter ascendens, et floribus suavibus consita sed raris, ne succo defraudent arbores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:7)
Rursus, quoad hortum praecipuum, non negarem in eo confici debere ambulacra quaedam, eaque minime angusta, arboribus fructiferis utrinque consita.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 9:2)
Quin et arboreta aliqua, arborum fructiferarum prope consitarum, et umbracula artificiosa et bella cum sedibus ordine elegante locat, verum haec nullo modo nimis confertum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION