라틴어 문장 검색

ac multo plus ad caducos consternendos figulus ualet quam magus.
(아풀레이우스, 변명 43:18)
Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam.
(아풀레이우스, 변명 49:5)
est enim etiam eius egregius liber de caducis.
(아풀레이우스, 변명 49:7)
Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti.
(아풀레이우스, 변명 50:1)
"nam diutina captivitate fatigatae simul et aestiva flagrantia maceratae, pigra etiam sessione languidae, repentina correptae pestilentia paene ad nullum redivere numerum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:41)
Circa praesepium capita demersi contruncabant moles palearum, cervices cariosa vulnerum putredine follicantes, nares languidas assiduo pulsu tussedinis hiulei, pectora copulae sparteae tritura continua exulcerati, costas perpetua castigatione ossium tenus renudati, ungulas multivia circumcursione in enorme vestigium porrecti totumque corium veterno atque scabiosa macie exasperati.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:3)
"De isto quidem, mi herilis, tecum ipsa videris, quem sine meo consilio pigrum et formidulosum familiarem istum sortita es, qui insuavis et odiosi mariti tui caperratum supercilium ignaviter perhorrescit ac per hoc amoris languidi desidia tuos volentes amplexus discruciat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 16:2)
Nec ille, vir alioquin exercitus, tam multiforme facinus excetrae venenatae dilatione languida passus marcescere, confestim cubiculariis mulieris attractis vi tormentorum veritatem eruit, atque illam, minus quidem quam merebatur, sed quod dignus cruciatus alius excogitari non poterat, certe bestiis obiciendam pronuntiavit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:7)
Quid enim languidos, quid tam sine stabilitate ac fortitudine, quod ossa significant, quam homo quem male loquen- tium lingua debilitat, cum sciat falsa esse quae dicuntur?
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:4)
Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 4:2)
incrementis suis tard et languida;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:48)
tamen postquam animus humanus de veritate invenienda semel desperaverit, omnino omnia fiunt languidiora:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:4)
Si inveniatur motus aliquis in oceano ab oriente in occidentem, licet admodum languidus et enervatus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 350:4)
Itaque si infundantur violae per diem integrum, odor multo languidius excipitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:6)
Attamen hoc ipsum regibus proprium est, qui in supremo gradu collocati non habent ad quod aspirent, id quod animos eorum reddit languidiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION