-
unum puerum atque eum caducum requiris, quem olim abesse pariter mecum scis.
- (아풀레이우스, 변명 43:3)
-
nam caducum esse puerum nec tu audebis negare.
- (아풀레이우스, 변명 43:13)
-
quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur?
- (아풀레이우스, 변명 43:16)
-
ac multo plus ad caducos consternendos figulus ualet quam magus.
- (아풀레이우스, 변명 43:18)
-
Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam.
- (아풀레이우스, 변명 49:5)
-
est enim etiam eius egregius liber de caducis.
- (아풀레이우스, 변명 49:7)
-
Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti.
- (아풀레이우스, 변명 50:1)
-
"Tunc Psyche pedes eius advoluta et uberi fletu rigans deae vestigia humumque verrens crinibus suis, multiiugis precibus editis, veniam postulabat:"
- (아풀레이우스, 변신, 6권 1:12)
-
"asellus et nihilo minus morbo detestabili caducus vix etiam paucos holerum manipulos de proxumo hortulo solet anhelitu languido fatigatus subvehere, nedum ut rebus amplioribus idoneus videatur gerulus."
- (아풀레이우스, 변신, 9권 36:22)
-
Vixdum pompae funebres et sepultura filii fuerat explicata, et statim ab ipso eius rogo senex infelix, ora sua recentibus adhuc rigans lacrimis trahensque cinere sordentem canitiem, foro se festinus immittit atque ibi, tum fletu, tum precibus, genua etiam decurionum contingens, nescius fraudium pessimae, mulieris, in exitium reliqui filii plenis operabatur affectibus:
- (아풀레이우스, 변신, 10권 6:1)
-
serve nequam, si villa ecclesiae calumniosum aliquem pateretur, cuius fructibus colligendis magna opera inpenditur neglecto agro, quem rigavi sanguine meo, si quid agere pro ea posses apud iudicem terrae, nonne omnibus consentientibus, nonnullis etiam iubentibus et cogentibus pergeres et, si contra te iudicaretur, etiam trans mare proficiscereris?
- (아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 5:4)
-
Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus.
- (아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 1:6)
-
Non enim sic plantavimus et rigavimus hortum dominicum in vobis, ut spinas istas metamus ex vobis.
- (아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 3:9)
-
quas assiduis imbribus etiam per nostrum ministerium rigare dignatur.
- (아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 3:5)
-
Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 4:2)