라틴어 문장 검색

praesens numen atque etiam fatidicum indicant sortes.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 5:3)
"et audes fatidicum verbis fallere velle deum?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권170)
hac parte potentes caelicolae clarique suos posuere penates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 23:5)
Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor) cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, Corycidas nymphas et numina montis adorant fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:3)
De quo consultus, an esset tempora maturae visurus longa senectae, fatidicus vates "si se non noverit" inquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:5)
Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates submissoque humiles intrarunt vertice postes, membra senex posito iussit relevare sedili, quo superiniecit textum rude sedula Baucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:1)
nec terrestre deam decuit mortalis obire coniugium, nec caelicolam descendere ephebum virginis ad vitium furtivoque igne calere, sed venus augusto de sanguine femina vili privatoque viro vetitum per dedecus haesit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권67)
] cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam obtulit et pura per noctem in luce refulsit alma parens, confessa deam, qualisque videri caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum continuit, roseoque haec insuper addidit ore:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:2)
me si caelicolae voluissent ducere vitam, has mihi servassent sedes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 27:3)
Porta adversa ingens, solidoque adamante columnae, vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello caelicolae valeant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:2)
qualis Berecyntia mater invehitur curru Phrygias turrita per urbes, laeta deum partu, centum complexa nepotes, omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:11)
At rex sollicitus monstris oracula Fauni, fatidici;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:1)
dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:2)
"Caelicolae magni, quianam sententia vobis versa retro tantumque animis certatis iniquis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 1:3)
Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant murmura, venturos nautis prodentia ventos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION