라틴어 문장 검색

Nihil enim huic operi insertum puto aut cognitu inutile aut difficile perceptu, sed omnia quibus sit ingenium tuum vegetius, memoria adminiculatior, oratio sollertior, sermo incorruptior, nisi sicubi nos sub alio ortos caelo Latinae linguae vena non adiuvet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 11:1)
quos etiam nonnullis caelum ac terram esse persuasum est, Saturnumque a satu dictum, cuius causa de caelo est, et terram Opem, cuius ope humanae vitae alimenta quaeruntur, vel ab opere per quod fructus frugesque nascuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 20:1)
— Nec lucidus aethra Siderea polus, Ennius prior dixerat in sexto decimo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 19:2)
— Interea fax Occidit, oceanumque rubra tractim obruit aethra, et *Ilius in Teuthrante:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 19:3)
Flammeam per aethram alte fervidam ferri facem
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 19:4)
Ex his septem motibus unus tantum in divinis corporibus invenitur, sphaeralem dico, quo movetur caelum, quo sidera, quo cetera moventur elementa.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 4:1)
procul axis uterque est, Et fuga signorum medio rapit omnia caelo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:20)
Imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, C2)
Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater, Nec Capitolini summum penetrale Tonantis, Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LI6)
teucrorum ex oculis numquam enim totum caelum nubibus tegitur, sed illa pars, contra quam flaverint venti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 891)
adglomerant adglomerantur, ut nox umida caelo praecipitat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3411)
quamquam Graeci discretionem velint per accentum facere montis et caeli, quod superfluum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7794)
tacito caelo aut sereno, aut nocturno, per quod tacetur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5153)
sane aether est ipsum elementum, aethra vero splendor aetheris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5853)
drepani portus Drepanum civitas est non longe a monte Eryce, trans Lilybaeum, dicta vel propter curvaturam litoris, in quo sita est, vel quod Saturnus post amputata virilia Caelo patri illuc falcem proiecit, quae Graece δρέπανοσ dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7071)

SEARCH

MENU NAVIGATION