라틴어 문장 검색

Extat vox ipsius, nihil se ad largitionem ulli reliquisse, nisi si quis aut caenum dividere vellet aut caelum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 6:2)
consimili ratione ab eodem saepe timore macerat invidia ante oculos illum esse potentem, illum aspectari, claro qui incedit honore, ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:8)
at contra nobis caenum taeterrima cum sit spurcities, eadem subus haec iucunda videtur, insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:11)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Hoc vero vel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et favilla candente.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:1)
tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum (nec respirare potestas) Fulmen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:6)
Tum piceos volvunt immissae lampades ignes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:10)
Piceo iubet unguine tinctas Lampadas immitti iunctis in vela carinis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:30)
tu puella non es, Et tres sunt tibi, Maximina, dentes, Sed plane piceique buxeique.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI4)
Sordidior caeno cum sit toga, calceus autem Candidior prima sit tibi, Cinna, nive:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXIII1)
rvit oceano nascitur de Oceano, ut ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2503)
aut propter caeni densitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4153)
nunc femina caeneus Caenis virgo fuit, quae a Neptuno pro stupri praemio meruit sexus mutationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4481)
piceum fert fumida lumen sordidior enim in taedis et ignis et fumus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 744)

SEARCH

MENU NAVIGATION