라틴어 문장 검색

at contra nobis caenum taeterrima cum sit spurcities, eadem subus haec iucunda videtur, insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:11)
Nec solum rastris durisque ligonibus arva, Sed gladiis fodere suis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:23)
Inde rapit cursus, et, quae piger Appulus arva Deseruit rastris, et inerti tradidit herbae, Ocior et coeli flammis et tigride foeta Transcurrit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:14)
Nam duo de tenera puerilia corpora turba, Sanguineam rastris quae renovabat humum, Saevos et infelix furiali dente peremit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV2)
Sordidior caeno cum sit toga, calceus autem Candidior prima sit tibi, Cinna, nive:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXIII1)
aut propter caeni densitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4153)
nunc femina caeneus Caenis virgo fuit, quae a Neptuno pro stupri praemio meruit sexus mutationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4481)
et causa metri in hoc nomine epenthesin fecit, ut 'navita' et 'Mavors' pro 'nauta' et 'Mars'. iniqvo pondere rastri ini- qui ponderis, id est magni:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1646)
rastros tenaces ad fodiendum scilicet, quia cum tra- hitur rastrum per agros, omnem spurcitiam secum colligere videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4214)
'graviter' autem modo 'bene et multum' significat, alias 'male', ut "aut ubi odor caeni gravis", item "grave olentis Averni". thymbre est, quam cunilam vocamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 312)
aut ubi odor caeni gravis ordo est 'odor gravis', quia et levis dicitur, ut Sallustius "apud Corduenos amomum et alii leves odores gignuntur".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 491)
nam quia deciderat ex astris, lapsus potius quam progressus videbatur, et, ut Apelles si Venerem, aut Protogenes si Ialysum illum suum caeno oblitum videret, magnum, credo, acciperet dolorem, sic ego hunc omnibus a me pictum et politum artis coloribus subito deformatum non sine magno dolore vidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 8:2)
nunc autem ita disserunt, sic se dicere omnes stultos insanire, ut male olere omne caenum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:5)
"o si sub rastro crepet argenti mihi seria dextro Hercule!"
(페르시우스, 풍자, satire 29)
Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem quae poterant artes sana ratione movere, ni furor et bellum ferroque excita libido?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION