라틴어 문장 검색

Impius ut Magnum nosset puer, illa verenda Regibus hirta coma, et generosa fronte decora Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto, Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsant Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt, Suffixum caput est, quo numquam bella iubente Pax fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:28)
Ebur atria vestit, Et subfixa manu foribus testudinis Indae Terga sedent, crebro maculas distincta smaragdo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:9)
Donasti tenero, Chloe, Luperco Hispanas Tyriasque coccinasque, Et lotam tepido togam Galaeso, Indos sardonychas, Scythas zmaragdos, Et centum dominos novae monetae:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVIII1)
Sardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas uno Versat in articulo Stella, Severe, meus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XI1)
namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 30512)
neque enim caesariem dicere debuisset, nisi quia nudo capite incedebat Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 30513)
quem sese ore ferens ut obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, item namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 113)
alii tradunt iaspidem in zmaragdum saepe transire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2617)
caesaries coma, ab eo quod caedi potest.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6591)
Lucanus "foribus testudinis Indae terga sedent fulvo maculas distincta smaragdo".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4635)
Zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:13)
Nitor smaragdi collo praefulget tuo Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.5)
Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos Tincta gerens rubro Punica rostra croco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 611)
' Hactenus, et movit pictis innixa cothurnis Densum caesarie terque quaterque caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 121)
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION