라틴어 문장 검색

cum quibus fortiter dimicans, victoriam gloriose, his in fugam conversis obtinuit, atque cum immensis copiis praedarum, quas illic Turci fugientes reliquerant, ad castra Antiochiae est reversus, multo solamine relevans populum in hac Boemundi calamitate desperatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:3)
Sceptrigero autem de Corrozan Soldano, qui caput et princeps est Turcorum, adversitates et calamitates nostras exponite;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 4:6)
minime has calamitates ab ulla mundi plaga posse Turcis inferri se credere fatetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:2)
Cassiodori dictumeorum ait, "Persona tua refugium sit oppresso, infirmi defensio, et presidiumaliqua calamitate concluso."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 54:23)
Et maxime ubi memoria calamitatis vel preteriti factipotest suscitare malitiam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 66:11)
Et certe quandovides homines in calamitate, cessare tunc debes ab obiurgatione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:38)
Et alibi, "Scire uti paupertate maxima felicitas est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 47:18)
"Invidia est odium aliene felicitatis, vel dolor animi exalienis commodis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:5)
Misericordia est virtus que "movetursuper calamitate afflictorum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 42:9)
Aeternam felicitatem describit, quam nobis etiam destinatam esse demonstrat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 1:1)
Propinquitate enim regiae stirpis, gentilitateque etiam tum Constantii nominis, efferebatur in fastus, si plus valuisset, ausurus hostilia in auctorem suae felicitatis (ut videbatur).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 1:2)
In summa tanquam arbitros vos quid suadetis opperior, ut princeps tranquillus, temperanter adhibere modum adlapsa felicitate decernens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 15:1)
et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant, omni placendi studio in adulationem ex more collato, virtutem felicitatemque imperatoris extollebant in caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum (licet diversis temporibus) duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 2:2)
Exoritur iam hinc rebus afflictis, haut dispari provinciarum malo calamitatum turbo novarum, exstincturus omnia simul, ni Fortuna moderatrix humanorum casuum motum eventu celeri consummavit, impendio formidatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 1:1)
Igitur Silvano Agrippinae (ut relatum est) interfecto, inaestimabili gaudio re cognita princeps, insolentia coalitus et tumore, hoc quoque felicitatis suae prosperis cursibus assignabat, eo more quo semper oderat fortiter facientes, ut quondam Domitianus, superare tamen quacumque arte contraria cupiebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION