라틴어 문장 검색

Milo autem, cum in senate fuisset eo die, (quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta , paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 146:3)
ut Iunius Bassus, querente Domitia Passieni, quod incusans eius sordes calceos eam veteres diceret vendere solere, Non mehercules, inquit, hoc unquam dixi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 183:2)
nam et toga et calceus et capillus tam cura negligentia sunt reprehendenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 284:3)
togam veteres ad calceos usque demittebant ut Graeci pallium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 290:1)
itaque hoc et divitiis et equo et vino et calceo nomen inponunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 2:3)
Sed idem faciunt, si calda non bene praebetur, si vitreum fractum est, si calceus luto sparsus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 74:1)
Credatis mihi uelim non iocanti, eo peruenit insania eius, ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non esset nisi mariscas, concubinam ingentis staturae haberet.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 17:3)
Non omni eundem calceum induces pedi.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N33)
Vbi ego capiam pro machaera turturem, [ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum] pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, ubi mihi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 169)
ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, marsuppium habeat, inibi paullum praesidi, qui familiarem suam vitam oblectet modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 364)
quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis batiocis bibunt, at nos nostro Samiolo poterio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 416)
fio impudens, nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 2117)
basi spiram supposuerunt pro calceo, capitulo volutas uti capillamento concrispatos cincinnos praependentes dextra ac sinistra conlocaverunt et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornaverunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali more demiserunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장16)
fodiatur quoquoversus locus latus ne minus pedes quinque, in eoque conlocetur circiter solis occasum scaphium aereum aut plumbeum aut pelvis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장29)
Namque aequaliter per id cavum influens aqua sublevat scaphium inversum, quod ab artificibus phellos sive tympanum dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION