라틴어 문장 검색

veluti cum aqua attrahitur sursum exuctione, aut per fistulas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:4)
Etenim instantiae luctae (quae indicant praedominantiam virtutum, et secundum quas rationes et calculos praedominentur et succumbant) acri et sedula diligentia undique sunt conquirendae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:18)
Magnitudo imperiorum, quoad molem et territorium, mensurae subiicitur, quoad reditus, calculis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:2)
Globulorum lusus calculo et renibus salubris, sagittatio pulmonibus et thoraci;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:35)
Et respondi secundo et dixi ad eum: "Quid sunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장12)
Sin vero secundum tetragonum primo parte altera longiori compares et tertium secundo et quartum tertio et quintum quarto, easdem rursus proportiones effici pernotabis, quas in superiore forma descripsimus, sed hic differentiae ab unitate non inchoant, sed a binario numero in infinitum per eosdem calculos progrediuntur, eritque secundus primis duplu, tertius secundi sesqualter, quartus tertii sesquitertius, secundum eandem convenientiam, quae superius demonstrata est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 8:1)
Uisne igitur cum Fortuna calculum ponere?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:19)
At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장9)
eamque quidam promptius recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo dolorem levant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장38)
nonnumquam, si digitum admoverunt, ubi vesicae cervicem is urguet, calculum sentiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장43)
Quibus in fistula urinae veluti minutiores abscessus, quos ΦΎΜΑΤΑ vocant, esse coeperunt, iis, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장64)
Solent etiam in adulescentibus ex eo morbo vomicae fistulaeque oriri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장84)
Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장38)
cum quid innatum est, ut in vesica calculus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장7)
Nonnumquam autem et ex eiusmodi abscessibus et ex aliis ulcerum generibus fistulae oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장216)

SEARCH

MENU NAVIGATION