라틴어 문장 검색

Turci non parcius equorum cursibus urgent fugientem, quousque muro civitatis appropians cum suis fere trans vada Farfar elapsus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:7)
Sed pabulo herbarum in collibus minime reperto quod equis eorum sufficeret, castra amoverunt, et vadum fluminis Farfar transeuntes, longe ab urbe, spatio semimilliaris tentoriis positis consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 62:5)
Ille vero juxta edictum regis Jerusalem accelerans, ducentos equites simul quingentos pedites assumpsit, cum quibus vada Jordanis praeteriens, subito irruit cum omni manu sua in custodes camelorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 92:3)
Primo exercitu sic attrito, Rotgerus ad alterum dum tenderet vociferatione magna, universi hostes metu attoniti, fugam ineunt ad vada praedicti fluminis, et undis involuti et suffocati perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:8)
Ibis ad occultos calles, loca devia mundi;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 58:4)
Qui cum neque perpontem neque per vadum transire posset, abiit sollicitus quaerens quo cumovibus suis transvehi posset.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:4)
Sequere calles, quamvis sint semitislongiores.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 116:2)
Ac si per callem pergentes fuissemus, procul dubio moenia civitatissubintrassemus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 118:7)
b) Exemplum de vado.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 119:1)
quarum una ad civitatem per vadum, alia per pontem ducebat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:5)
Et quidam ex nostris illum senemsicut vos vestrum antea deriserunt et per vadum iter aggressi sunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:9)
Emensis itaque difficultatibus multis, et nive obrutis callibus plurimis, ubi prope Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine Alamanna, pontem suspendere navium compage Romani vi nimia vetabantur, ritu grandinis undique convolantibus telis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 6:1)
qui si nivibus operti latuerint, aut montanis defluentibus rivis eversi, calles agrestibus praeviis difficile pervadunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 5:4)
Doctus denique exploratorum delatione recens captorum, aestate iam torrida fluvium vado posse transiri, hortatus auxiliares velites cum Bainobaude Cornutorum misit tribuno, facinus memorabile si iuvisset fors patraturos, qui nunc incedendo per brevia, aliquotiens scutis in modum alveorum suppositis, nando ad insulam venere propinquam, egressique promiscue virile et muliebre secus sine aetatis ullo discrimine trucidabant ut pecudes, nanctique vacuas lintres, per eas licet vacillantes evecti, huius modi loca plurima perruperunt, et ubi caedendi satias cepit, opimitate praedarum onusti, cuius partem vi fluminis amiserunt, rediere omnes incolumes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 9:1)
Caesis enim compluribus, pars quae potuit superesse, per notos calles evasit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION