라틴어 문장 검색

et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres, vermiculos pariunt, quia corpora materiai antiquis ex ordinibus permota nova re conciliantur ita ut debent animalia gigni.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:5)
Principio externa corpus de parte necessum est, aëriis quoniam vicinum tangitur auris, tundier atque eius crebro pulsarier ictu, proptereaque fere res omnes aut corio sunt aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:3)
Solis enim calor, qui nimium fervet quando annus in aestate est, et hieme tepescit, putrefacit carnes aestate, non hieme.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 20:3)
cui admixtus calor ipse lunaris putrefacit carnem cui diutule fuerit infusus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:3)
calle angusto 'callis' est semita tenuior, callo pecorum praedurata:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4051)
unde et callum et callidos dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4052)
tamen eis sic utimur ut 'quernum vimen', item 'colurnum veru', ut pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis, 'ficulnum lignum', ut Horatius olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, item 'aprugnum callum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 652)
semel verno tempore, ut et herbae adhuc tenerae et sine semine avellantur, et aestatis calore vel superfluus umor siccetur vel glebarum putrefiat durities, et semel autumnali arandum cum seminibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4331)
terram multo ante memento e. hoc dicit, non esse eo anno ponendas vites, quo fodiuntur scrobes, sed post annum, ut calore, frigore, labore rustici possit terra putrefieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2592)
nam quodam tempore cum Nilus plus aequo excrevisset et diu permansisset in campis, ex aqua fluminis et calore provinciae diversa et plurima in limo animalia sunt creata, quae, recedente in alveos suos Nilo, et integra et quae semiplena fuerant, putrefacta sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4782)
nam neque erat coriis usus quippe morbo putrefactis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5591)
item igni superposita aut putrefit aut durescit, nam non coquitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5603)
nam ideo verbe- rantur, ut ex putrefacto cruore vermes creentur, unde apes sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2852)
quae cum putrefacta esset et nervi eius remansissent extenti intra corium, percussa a Mercurio sonitum dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4633)
haec ego suspicans adhuc Romae maneo, et tamen λεληθότωσ consuetudo diurna callum iam obduxit stomacho meo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION