라틴어 문장 검색

eiusdemque solis tum accessus modici tum recessus et frigoris et caloris modum temperant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:7)
idem annuas frigorum et calorum facit varietates, idemque et volatus alitum sustinet et spiritu ductus alit et sustentat animantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:2)
obducunturque libro aut cortice trunci, quo sint a frigoribus et caloribus tutiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:3)
tactus autem toto corpore aequabiliter fusus est, ut omnes ictus omnesque nimios et frigoris et caloris adpulsus sentire possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 141:4)
etenim ea ipsa quae sentiuntur, ut frigus ut calor voluptas ut dolor ut cetera, cum amplificata sunt interimunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 34:2)
Etenim si nunc aliquid adsequi se putant, qui ostium Ponti viderunt et eas angustias, per quas penetravit ea quae est nominata Argo/, quia Argivi i/n ea delecti/ viri Vecti/ petebant pe/llem inauratam a/rietis, aut i qui Oceani freta illa viderunt, Europam Libyamque rapax ubi dividit unda, quod tandem spectaculum fore putamus, cum totam terram contueri licebit eiusque cum situm, formam, circumscriptionem, tum et habitabiles regiones et rursum omni cultu propter vim frigoris aut caloris vacantis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 44:3)
caloris ac frigoris patientia par;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 28:1)
neque mihi ulla obsistet amnis nec mons neque adeo mare, nec calor nec frigus metuo neque ventum neque grandinem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 216)
unde etiam calor potest aut frigore aut alio calore depelli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 113)
nam et frigoris finis est caloris initium, et summus calor frigoris est principium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 933)
Etenim si aegrotus in aequalibri temperamento quoad vestes et focum detentus esset, tepidumque bibiset et cordialia etiam temperata sumpsisset, unde naturae ipsius opus neque calore irritaretur nec frigore repelleretur, plerunque sanitas sequebatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:10)
Itaque non ponderis, non rotationis coelestium, non caloris, non frigoris, non luminis, non duri, non mollis, non tenuis, non densi, non liquidi, non consistentis, non animati, non inanimati, non similaris, non dissimilaris, nec demum organici, causas quaerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 292:1)
13. Per consensum et conformitatem operum similium quae eduntur a calore et a frigore, rejice motum tam expansivum quam contractivum secundum totum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 209:1)
Calor enim et frigus, ipsa non percipiuntur ad tactum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:4)
Calor enim et frigus, si fuerint in quanto minore, se invicem perimunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION