라틴어 문장 검색

Nunc guttae agglomerant, dispersas frigora stipant Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor:
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:18)
Cum peteret, tectisque ingens succederet hospes Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruentos Accipit, in venis ebullit vividus humor, Corda micant crebro, et mentem ferit aemulus ardor.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 10:1)
Substravit pictor tabulae, humoremque sequacem Per muros traxit;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:1)
Lenia jam zephyri spirantes frigora, et umbrae Captantur, vultuque fluens abstergitur humor.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 7:5)
Exuit ingenitas feces argenteus humor, Ad puri remeans elementi iura, nitore Fulgurat in proprio, peregrina fece solutus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:2)
Hoc igitur splendens habitu cultuque decoris Virgo nitens, usum cythare deponit ad horam, Dum subit officium fabri lapidemque caloris Imperio conuertit in es, ex ere secundam Fabricat illa rotam, que forme laude priorem Demonstrans, prime se predicat illa sororem, Et, quamuis diuersa foret que diuidit illas Materies, has forma tamen facit esse gemellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:17)
Cur Phebus sitiens estuque caloris hanelus, Haurit ab Oceano potus, sua pocula uertit In nubes, crasso suspendit in aere nimbi Vasa, cyphos ymbris uarii pluuieque lagenas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:17)
Etheree lucis superatis tractibus, illa Alcius ingreditur spacium, quo splendor et ignis Iura tenent, lux grata micat, sed coniuga luci Lucis blandicias retrahit uis ipsa caloris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:2)
Humores cur luna parit, cur equora lune Detrimenta luunt uel eadem diuite gaudent;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:5)
Alcius euadens, uirgo conscendit in altum, Sol ubi iura tenet, ubi solis cereus ardet Et lucis scaturit fons uiuus, uena caloris Manat splendorisque noui thesaurus habundat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:1)
Progreditur Fronesis, flammata palacia Martis Ingrediens, stupet insultus irasque caloris Quem parit ille locus qui, totus in igne uaporans, Nil nouit nisi feruores ignisque procellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:1)
Hac eciam racione probat quod nullus ibidem Exalat uapor in nebulas, nec pendulus humor Ethera uelat aquis, ubi nullas euomit auras Terra, nec ignis ibi suspendit in ethere nubes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:13)
Ex hiis concludit Fronesis quod celicus humor Cristalli retinet speciem glaciemque figurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:14)
Que glacies, ignara gelu nec conscia brume, Estatem magis agnoscit celique calores, Ad uultus ignis minime dignata liquari.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:15)
Hic ardent Seraphin, flammata calore superne Lucis et eterni solis radiata nitore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION