라틴어 문장 검색

Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque caluariam eminentibus uenis idem candens ferrum admouerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 44:4)
Igitur caluaria incipit, ex interiore parte concaua, extrinsecus gibba, utrimque leuis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 1:3)
Rara autem caluaria solida sine suturis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 2:1)
Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi uitiata caluaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 5:2)
de quibus protinus dicam, initio ab eadem caluaria accepto.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 11:5)
In quo ipso uidendum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute caluariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisue lacerata uehementes febres cum inflammationibus excitat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 8:2)
sed multo melius est ante emplastra experiri, quae caluariae causa conponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:2)
Duo uero sub ictu caluariae pericula sunt, ne uel findatur os uel medium desidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 13:1)
Sed siue totum perfractum est et ab alio ex toto recessit siue circumpositae caluariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro diuidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 15:4)
nonnumquam etiam super caluariam excrescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:7)
ubi de calvariae suturis agitur, et eo loco ubi leguntur illa (p. 264, 16):
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.87)
Sputum etiam biliosum et purulentum, sive separatim ista, sive mixta proveniunt, interitus periculum ostendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 9:1)
nonnumquam aut sanguis, aut cruentum, aut purulentum aliquid cum ea excernitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 14:3)
Ex vesica dolenti, si purulenta urina processit, inque ea laeve et album subsedit, metum detrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 1:2)
In pulmonis morbo, si sputo ipse levatur dolor, quamvis id purulentum est, tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION