라틴어 문장 검색

Haec autem erat factura candelabri: ex auro ductili, tam medius stipes quam flores eius. Iuxta exemplum, quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
등잔대를 만드는 방식은 이러하였다. 금을 두드려서 만드는데, 밑받침에서 꽃잎까지 두드려서 만들었다. 주님께서 모세에게 보여 주신 본보기대로 등잔대를 만들었다. (불가타 성경, 민수기, 8장4)
"Nemo accendit lucernam, et ponit eam submodio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 22:6)
Fuerunt praeterea inter praedicta munera candelabra duo ex auricalco mirae magnitudinis et proceritatis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 178:7)
"Istam lucernam Sibyllam pascimus, quae cuncta caeli negotia et solem ipsum de specula candelabri contuetur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:20)
Sed unus ex his, de caelo scilicet missus mihi sospitator, argumentum explorandae sanitatis meae tale commonstrat ceteris, ut aquae recentis completam pelvem offerrent potui meo, ac si intrepidus et more solito sumens aquis allibescerem, sanum me atque omni morbo scirent expeditum:
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:5)
ita ut later aut lapis aut ferrum ignitum in pelvim aquae frigidae immissum et demersum, per quartam partem horae (plus minus) retineat calorem, ita ut tangi non possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:9)
vel per admissionem et exceptionem objecti reflexi, ubi percussio directa sit nimis fortis, ut solis in pelvi aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 397:3)
Locaveramus autem prius globulum in fundo pelvis, super quem campanula imponenda esset.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:4)
Et dixit ad me: "Quid tu vides?". Et dixi: "Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erant super caput eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장2)
Et respondi et dixi ad eum: "Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram eius?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장11)
et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장21)
Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장49)
Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장50)
tum desidat subiecta calida aqua in pelve.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장9)
Aquam marinam vel muriam duram fervefacere oportet, deinde in pelvem coicere, et, cum iam homo pati potest, pedes demittere, superque pallam dare, et vestimento tegere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION