라틴어 문장 검색

in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
gemmantem pateram rex ipse retentans fudit turicremis carchesia cernuus aris.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 39)
Nectite nunc laetae candentia fila, sorores, nectite!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici66)
"quem non gemmata volucris Iunonia cauda vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales, nec quas umenti Numidae rapuere sub austro, ille salutator regum nomenque locutus Caesareum et queruli quondam vice functus amici, nunc conviva levis monstrataque reddere verba tam facilis!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem11)
tunc puer e turba, manibus qui forte supinis nobile gemmato speculum portaverat auro,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 44)
additur fabula, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis bracchio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 126:1)
Cum praeteriens vadat ad orientis caeli partes, relaxari ab impetu solis extremamque eius partem candentiae oppido quam tenui linea ad terram mittere splendorem, et ita ex eo eam secundam vocari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장6)
septimo die, sol sit ad occidentem, luna autem inter orientem et occidentem medias caeli teneat regiones, quod dimidia parte caeli spatio distet a sole, item dimidiam candentiae conversam habere ad terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION